

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 1: Versus 3
Omnia.[ID.]Non omnia quae assecutus, sed de omnibus quae ad fidem legentium confirmandam credit idonea. Ex consulto enim multa praeterit, quae alii dicunt, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam libri singuli mysteriorum gestorumque miracula eminerent.Theophile.Theophilus, amans Deum, etc., usque ad fidem perpetuae divinitatis et temporaneae dispensationis illius debet ordinem nosse.